- OPHIONEUS
- OPHIONEUSLatin. Serpentinus, Daemonum rebellium Dux, apud Pherecydem Syrum; ubi strictura aliqua primaevae veritatis, de lapsu Diaboli, de quo Gentiles aliquid inaudiisse, ex Homero quoque apparet. Unde Iustinus Martyr Orat. ad Gent. p. 71. Constmiliter pene, inquit, et de generis humani hoste, e caelo deiecto, quem Diabolum divinae vocant Scripturae, a prima sua adversus hommem calumnia et criminatione appellationi huiusmodi illi imposita: fi quis accuratius, respeculari velit, comperiet quidem, Poetam Diaboli nomen non usurpare, sed ex actionibus suis pessimis, cognominationem illi aptam accommodare; Aten enim, h. e. Noxam, Poeta illum appellans, e caelo, ab eo, qui opinione eorum est, Deo, deturbatum esse, ait, perinde, ac si verborum ab Esaia (c. 14. v. 12.) vate de illo dictorum probe meminisset; nam ita in Poemate suo (Il. 19.) seribit.Accipit iratus crinitô vertice Noxam,Et iusiurandum verbis sollennibus addit,Stellantes numquam venturum postea ad auras,Noxam, quae soleat cunctis simul una nocere.Dixit, et involvens dextrâ deiecit Olympô,Illa cadens mox tellurem pervenit ad imam.Quibus verbis non lapsus iste tantum, maximaque, quae Diabolo contigit, capitis diminutio, sed et tracta inde nocendi libido, et praeclusa melioris status spes (de quibus in Sacris) significata videntur. Marsilius quoque Ficinus ad Plat. argum. in Apolog. Sacr. observat, Platonem ab Aegyptiorum Mystis accepisse, Iovem impuriores. Daemones ad inferos deturbâsse, qui et homines similiter pro viribus ad ima detorqueant. Quibus Pythagoricorum dogma addit Cael. Rhodig. Lection. Antiqq. l. 17. c. 14. apertius quidem id significantium, dum fractis alis Animam labi e caelo fingant, inque novem tribuant gradus, tamquam novenarium Angelorum chorum: et apud Plut. de vitando aere alien. mentionem fieri Daemonum, Deorum irâ, caelô deturbatorum, idem advertit. Sic itaque Phercydes, ex eodem Traditionis sonte hausit, multos ab Iove Daemones rebellâsse, quorum exercitum duxerit Ophioneus, ut dictum; vide Tobiam Psannerum System. Theolog. Gentilis purior. c. 6. §. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.